라틴어 문장 검색

At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, oculis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abes.
(아풀레이우스, 변명 62:1)
"nam ne mortuorum quidem sepulchra tuta dicuntur sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et cadaverum praesegmina ad exitiabiles viventium fortunas petuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:4)
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
"An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:58)
Iamque me de cuiusdam vastissimae ilicis ramo pendulo destinato, paululum viam supergressus ipse securi lignum quod deveheret reddebat, et ecce de proximo specu vastum attollens caput funesta proserpit ursa.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:3)
Horum busta, si memoratu dignum est, relictis templis, neglectis maiorum suorum manibus stulti frequentant, ita ut praesagium vatis illius indigne ferentis emineat:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:6)
Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 5:1)
QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 2:1)
Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in me penetro et recondo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 19:1)
Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 20:1)
Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 24:1)
Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 26:1)
Sed ubi me, inquit, vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 27:1)
Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 25:1)
secundum, idola specus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION